Decretum quo variationes in editionem typicam Missalis Romani inducantur

culto-divino-membrete

Prot. N. 652/08/L

DECRETUM

Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum propositae sunt aliquae variationes in editionem typicam tertiam Missalis Romani introducendae, quibus hic liber liturgicus praxi in Ecclesia Romana traditae arctius respondeat. Dicasterium, occasione data praeparationis reimpressionis emendatae eiusdem Missalis, ea quae sequuntur sumpsit:

1. Institutio Generalis Missalis Romani in posterum sic recitet:

«149. Sacerdos prosequitur Precem eucharisticam iuxta rubricas, quae in singulis Precibus exponuntur.
Si celebrans est Episcopus, in Precibus, post verba: Papa nostro N., subiungit: et me indígno fámulo tuo, vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui. Si autem Episcopus extra dioecesim suam celebrat, post verba: Papa nostro N., subiungit: et fratre meo N., Epíscopo huius Ecclésiae, et me indígno fámulo tuo, vel post verba: Papae nostri N., subiungit: fratris mei N., Epíscopi huius Ecclésiae, et mei indígni fámuli tui.
Episcopus dioecesanus, aut qui eidem in iure aequiparatus est, nominari debet hac formula: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo (vel: Vicário, Praeláto, Praefécto, Abbáte) nostro N.
Episcopos Coadiutorem et Auxiliares, non autem alios Episcopos forte praesentes, nominari licet in Prece eucharistica. Quando plures nominandi sunt, dicitur sub formula generali: et Epíscopo nostro N. eiúsque Epíscopis adiutóribus.
In unaquaque Prece eucharistica, praedictae formulae aptandae sunt, normis grammaticorum attentis».

2. Insuper, Preces Eucharisticae pro Missis cum Pueris ne amplius in editionem typicam Missalis Romani lingua latina exarati inserantur. Harum textus, debite quoad disciplinam et expressiones revisi, extra Missale Romanum imprimentur.

3. Iuxta propositionem Patrum Synodus Episcoporum a Summo Pontifice rogatam (cf. Adhortatio Apostolica post-Synodalis Sacramentum caritatis, n. 51), praeter traditam dismissionis formulam Ite, missa est, aliquae aliae formulae, ad libitum adhibendae, loco proprio in editionem typicam Missalis Romani posthac introducantur.

Haec omnia infrascriptus Congregationis Praefectus Summo Pontifici Benedicto XVI rettulit, qui, in audientia die 2 mensis februarii 2008, in Festo Praesentationis Domini, eidem concessa, textum editionis typicae tertiae Missalis Romani modo supra exposito variari benigne statuit.

Supradicta variatio de Institutione Generali Missalis Romani statim ac hoc Decretum prodierit observari potest, vigere autem incipiet a die 1 mensis novembris 2008.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 8 mensis iunii 2008 datum.

✠ Francis Card. ARINZE
Praefectus

✠ Albertus Malcolmus RANJITH
Archiepiscopus a Secretis

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s