Ordo Cantus Officii – Decretum de variationibus quibusdam in editionem typicam Ordinis Cantus Officii inducendis

culto-divino-membrete

Prot. N. 743/08/L

DECRETUM
de variationibus quibusdam
in editionem typicam Ordinis Cantus Officii inducendis

Iam vigesimum quintum celebratur iubilaeum editionis typicae Ordinis Cantus Officii, die 25 mensis martii anno 1983 de Summi Pontificis Ioannis Pauli PP. II mandato praelo datae, quae nova sua ratione in cantibus disponendis necessitatibus eorum respondit, qui celebrationem Liturgiae Horarum lingua latina peragunt.

Post editionem illam amplum opus melodicae instaurationis antiphonarum peractum est, quod antiquos oblitos fontes manuscriptos sicut et congruum Mediae Aetatis numerum restituit antiphonarum, quae etiamdum repertorium cantuum in Officio Divino Liturgiae Romanae adhibitum ditari valent, iuxta mandata Patruum Concilii Oecumenici Vaticani II: «Thesaurus musicae sacrae summa cura servetur et foveatur » (Sacrosanctum Concilium, n. 114).

Proinde, haec Congregatio, vigore facultatum a Summo Pontifice BENEDICTO XVI tributarum, attento opere a Solesmensibus Monachis patrato, necnon consulto Pontificio Instituto de Musica Sacra, introductionem variationum quarundam quoad antiphonas et responsoria in editionem vigentem Ordinis Cantus Officii approbavit. Curae erit huic Dicasterio, ut supradictae variationes et additiones publici iuris fiant.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 2 mensis octobris anno 2008, in memoria Ss. Angelorum Custodum.

✠ FRANCISCUS Card. ARINZE
Praefectus

✠ ALBERTUS MALCOLMUS RANJITH
Archiepiscopus a Secretis

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s