Responsa ad dubia proposita: An liceat in Missa chrismatis sociari presbyteris etiam diaconos in promissionibus sacerdotalibus renovandis.

culto-divino-membrete

RESPONSA AD DUBIA PROPOSITA

An liceat in Missa chrismatis sociari presbyteris etiam diaconos in promissionibus sacerdotalibus renovandis.

R/. Negative.

Concilium Oecumenicum Vaticanum II in Constitutione dogmatica «Lumen Gentium» plane affirmat: «Presbyteri, ordinis Episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad Populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo consociantur, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura gregis dominici sibi addictam sanctificant et regunt, Ecclesiam universalem in suo loco visibilem faciunt et in aedificando toto corpore Christi validam operam afferunt (LG 28)». Continuar leyendo “Responsa ad dubia proposita: An liceat in Missa chrismatis sociari presbyteris etiam diaconos in promissionibus sacerdotalibus renovandis.”

Anuncios