Declaratio circa Sollemnitatem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis 2013

culto-divino-membrete

DECLARATIO
CIRCA SOLLEMNITATEM IMMACULATAE CONCEPTIONIS
BEATAE MARIAE VIRGINIS
A. 2013 IN DOMINICA II ADVENTUS INCIDENTEM

Cum anno 2013, die 8 decembris incidat Dominica II Adventus, iuxta Tabulam dierum liturgicorum secundum ordinem praecedentiae dispositam et secundum nn. 5 et 60 Normarum de Anno liturgico et de Calendario, sollemnitas Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis celebrabitur die 9 decembris, feria II post Dominica II Adventus.

Declaratio circa Sollemnitatem Annuntiationis Domini 2013

culto-divino-membrete

DECLARATIO
CIRCA SOLLEMNITATEM ANNUNTIATIONIS DOMINI
ANNO 2013 CELEBRANDAM

Cum anno 2013, die 25 martii incidat feria II Hebdomadae Sanctae, iuxta Tabulam dierum liturgicorum secundum ordinem praecedentiae dispositam et secundum n. 60 Normarum de Anno liturgico et de Calendario, sollemnitas Annuntiationis Domini celebrabitur die 8 aprilis, scilicet feria II post Dominicam II Paschae, sicut ex editione typica tertia Missalis Romani patet.