Dómini nostri Iesu Christi Summi et Aeterni Sacerdote – Martyrologium Romanum

culto-divino-membrete

MARTYROLOGIUM ROMANUM

11. Feria V post Pentecosten

Festum Dómini nostri Iesu Christi, Summi et Aetérni Sacerdótis, secúndum órdinem Melchísedech, in quo ab inscrutábili aevo Pater complácuit, qui Mediátor Dei et hóminum, patérnam voluntátem adímplens, in ara crucis seípsum Hóstiam toti mundo salutárem semel immolávit. Formam sacrifíciis perénnis sic instítuens, inter fílios Adae fratérna éligit bonitáte hómines sacerdótio augéndos quátenus ex sacrifício incessánter in Ecclésia renováto flúmina virtútis divínae manárent, quibus novum caelum nováque terra efficeréntur, et in universórum latitúdine complerétur quod óculus non vidit nec áuris audívit nec in cor hóminis ascéndit.

17. Feria V post Pentecosten: Domini nostri Iesu Christi, Summi et Aeterni Sacerdotis Hebr 9, 24-25

Non enim in manufácta Sancta Christus introívit, quae sunt similitúdo verórum, sed in ipsum caelum, ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis; neque ut saepe ófferat semetípsum, quemádmodum póntifex intrat in Sancta per síngulos annos in sánguine aliéno.

Verbum Dómini.
R/. Deo grátias.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s