Dómini nostri Iesu Christi Summi et Aeterni Sacerdote – Missale Romanum: Lectionarium

culto-divino-membrete

MISSALE ROMANUM
LECTIONARIUM

Feria V post Pentecosten

DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
SUMMI ET ÆTERNI SACERDOTIS

Festum

Anno A

LECTIO PRIMA

Sacrificium Patriarchæ nostri Abrahæ.

Léctio libri Génesis 22, 9-18

In diébus illis:

Venérunt Abraham et Isaac ad locum, quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit Abraham altáre et désuper ligna compósuit. Cumque colligásset Isaac fílium suum, pósuit eum in altári super struem lignórum extendítque Abraham manum et arrípuit cultrum, ut immoláret fílium suum.

Et ecce ángelus Dómini de cælo clamávit: « Abraham, Abraham ». Qui respóndit: « Adsum ».

Dixítque: « Non exténdas manum tuam super púerum neque fácias illi quidquam. Nunc cognóvi quod times Deum et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me ».

Levávit Abraham óculos suos vidítque aríetem unum inter vepres hæréntem córnibus; quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio. Appellavítque nomen loci illíus: « Dóminus videt ». Unde usque hódie dícitur: « In monte Dóminus vidétur ».

Vocávit autem ángelus Dómini Abraham secúndo de cælo et dixit: « Per memetípsum iurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem et non pepercísti fílio tuo unigénito, benedícam tibi et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli et velut arénam, quæ est in lítore maris. Possidébit semen tuum portas inimicórum suórum et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obœdísti voci meæ».

Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS            Ps 39, 7-8a. 8b-9. 10-11ab. 17 (R/. 8a. 9a)

R/. Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam.

Sacrifícium et oblatiónem noluísti,
aures autem fodísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti,
tunc dixi: « Ecce vénio. R/.

In volúmine libri scriptum est de me.
Fácere voluntátem tuam,
Deus meus, vólui;
et lex tua in præcórdiis meis ». R/.

Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna;
ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.
Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo,
veritátem tuam et salutáre tuum dixi. R/.

Exsúltent et læténtur in te
omnes quæréntes te;
et dicant semper: « Magnificétur Dóminus »,
qui díligunt salutáre tuum. R/.

Vel

In capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam.

Léctio Epístolæ ad Hebræ´os 10, 4-10

Fratres:

Impossíbile est sánguinem taurórum et hircórum auférre peccáta. Ideo ingrédiens mundum Christus dicit: « Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocautómata et sacrifícia pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi: Ecce vénio, in capítulo libri scriptum est de me, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam ».

Supérius dicens: « Hóstias et oblatiónes et holocautómata et sacrifícia pro peccáto noluísti, nec placuérunt tibi », quæ secúndum legem offerúntur, tunc dixit: « Ecce vénio, ut fáciam voluntátem tuam ». Aufert primum, ut secúndum státuat; in qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Christi Iesu in semel.

Verbum Dómini.

ALLELUIA           Phil 2, 8-9

R/. Allelúia.

Christus factus est pro nobis oboédiens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus exaltávit illum:
et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

R/. Allelúia.

EVANGELIUM

Tristis est anima mea usque ad mortem.

✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 26, 36-42

Venit Iesus cum discípulis in prædium, quod dicitur Gethsémani. Et dicit discípulis: « Sedéte hic, donec vadam illuc et orem ». Et assúmpto Petro et duóbus fíliis Zebedæi, cœpit contristári et mæstus esse. Tunc ait illis: « Tristis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic et vigiláte mecum ».

Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam orans et dicens: « Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste; verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ».

Et venit ad discípulos et invénit eos dormiéntes; et dicit Petro: « Sic non potuístis una hora vigiláre mecum? Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem; spíritus quidem promptus est, caro autem infírma ».

Iterum secúndo ábiit et orávit dicens: « Pater mi, si non potest hoc transíre, nisi bibam illud, fiat volúntas tua ».

Verbum Dómini.

Anno B

LECTIO PRIMA

Feriam pactum novum ei peccati non memorabor.

Léctio libri Ieremíæ prophetæ 31, 31-34

« Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et fériam dómui Israel et dómui Iudæ pactum novum; non secúndum pactum, quod pépigi cum pátribus eórum in die qua apprehéndi manum eórum, ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum, quod írritum fecérunt, et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus.

Sed hoc erit pactum, quod fériam cum domo Israel post dies illos, dicit Dóminus: Dabo legem meam in viscéribus eórum et in corde eórum scribam eam; et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in pópulum. Et non docébit ultra vir próximum suum et vir fratrem suum dicens: « Cognósce Dóminum »; omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus, quia propitiábor iniquitáti eórum et peccáti eórum non memorábor ámplius ».

Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS           Ps 109, 1b-e. 2. 3 (R/. 4b)

R/. Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

Dixit Dóminus Dómino meo:
« Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos
scabéllum pedum tuórum ». R/.

Virgam poténtiæ tuæ
emíttet Dóminus ex Sion:
domináre in médio
inimicórum tuórum. R/.

Tecum principátus
in die virtútis tuæ,
in splendóribus sanctis,
ex útero ante lucíferum génui te. R/.

Vel

Consummavit in sempiternum eos qui sanctificantur.

Léctio Epístolæ ad Hebræos 10, 11-18

Omnis sacérdos stat cotídie minístrans et eásdem sæpe ófferens hóstias, quæ numquam possunt auférre peccáta. Hic autem, una pro peccátis obláta hóstia, in sempitérnum consédit in déxtera Dei, de cétero exspéctans, donec ponántur inimíci eius scabéllum pedum eius; una enim oblatióne consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur.

Testificátur autem nobis et Spíritus Sanctus; postquam enim dixit: « Hoc est testaméntum, quod testábor ad illos post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in córdibus eórum et in mente eórum superscríbam eas; et peccatórum eórum et iniquitátum eórum iam non recordábor ámplius ». Ubi autem horum remíssio, iam non oblátio pro peccáto.

Verbum Dómini.

ALLELUIA           Hebr 5, 8-9

R/. Allelúia.

Cum esset Fílius,
dídicit ex his, quæ passus est, obœdiéntiam;
et, consummátus, factus est ómnibus obœdiéntibus sibi
auctor salútis ætérnæ.

R/. Allelúia.

EVANGELIUM

Hoc est corpus meum. Hic est sanguis meus.

✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 14, 22-25

Primo die Azymórum, quando Pascha immolábant: manducántibus illis, accépit Iesus panem et benedícens fregit et dedit eis et ait: « Súmite: hoc est corpus meum ». Et accépto cálice, grátias agens dedit eis; et bibérunt ex illo omnes. Et ait illis: « Hic est sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effúnditur. Amen dico vobis: Iam non bibam de genímine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ».

Verbum Dómini.

Anno C

LECTIO PRIMA

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus exercituum.

Léctio libri Isaíæ prophétæ 6, 1-4. 8

In anno, quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum edéntem super sólium excélsum et elevátum; et fímbriæ eius replébant templum. Séraphim stabant iuxta eum; sex alæ uni et sex alæ álteri: duábus velábat fáciem suam et duábus velábat pedes suos et duábus volábat.

Et clamábat alter ad álterum et dicébat: « Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus exercítuum; plena est omnis terra glória eius ». Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis et domus repléta est fumo.

Et audívi vocem Dómini dicéntis: « Quem mittam? Et quis ibit nobis? ». Et dixi: « Ecce ego, mitte me ».

Verbum Dómini.

PSALMUS RESPONSORIUS            Ps 22, 2-3. 5. 6 (R/. 1)

R/. Dóminus pascit me et nihil mihi déerit.

In páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me,
ánimam meam refécit. R/.

Parásti in conspéctu meo mensam
advérsus eos, qui tríbulant me;
impinguásti in óleo caput meum
et calix meus redúndat. R/.

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me
ómnibus diébus vitæ meæ
et inhabitábo in domo Dómini
in longitúdinem diérum. R/.

Vel

Qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes.

Léctio Epístolæ ad Hebræos 2, 10-18

Fratres,

Decébat Deum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, ducem salútis eórum per passiónes consummáre. Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur, ex uno omnes; propter quam causam non erubéscit fratres eos vocáre dicens:

« Nuntiábo nomen tuum frátribus meis,
in medio ecclésiae laudábo te »;
et íterum: « Ego ero fidens in eum »;
et íterum: « Ecce ego et púeri, quos mihi dedit Deus ».

Quia ergo púeri communicavérunt sánguini et carni, et ipse simí- liter participávit iisdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est Diábolum, et liberáret eos, qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Abrahæ apprehéndit. Unde débuit per ómnia frá- tribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex in iis, quæ sunt ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli; in quo enim passus est ipse tentátus, potens est eis, qui tentántur, auxiliári.

Verbum Dómini.

ALLELUIA          Ez 36, 25a. 26a

R/. Allelúia.

Effúndam super vos áquam mundam
et dabo vobis cor novum
et spíritum novum ponam in médio vestri.

R/. Allelúia.

EVANGELIUM

Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 1-2. 9. 14-26

In illo témpore:

Sublevátis óculis suis in cælum, dixit Iesus:

« Pater, venit hora: clarífica Fílium tuum, ut Fílius claríficet te, sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi, quia tui sunt.

Ego dedi eis sermónem tuum et mundus ódio eos hábuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. Sanctífica eos in veritáte; sermo tuus véritas est. Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum; et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte.

Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui creditúri sunt per verbum eórum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misísti. Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum; ut cognóscat mundus, quia tu me misísti et dilexísti eos, sicut me dilexísti.

Pater, quod dedísti mihi, volo, ut, ubi ego sum, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem meam, quam dedísti mihi, quia dilexísti me ante constitutiónem mundi.

Pater iuste, et mundus te non cognóvit; ego autem te cognóvi et hi cognovérunt quia tu me misísti; et notum feci eis nomen tuum et notum fáciam, ut diléctio, qua dilexísti me, in ipsis sit et ego in ipsis ».

Verbum Dómini.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s