Dómini nostri Iesu Christi Summi et Aeterni Sacerdote – Missale Romanum: Proprium de Tempore

culto-divino-membrete

MISSALE ROMANUM
PROPRIUM DE TEMPORE

Feria V post Pentecosten

DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
SUMMI ET ÆTERNI SACERDOTIS

Festum

Ant. ad introitum           Cf. Hebr 7, 24; 9, 15

Christus, Mediátor novi testaménti
eo quod máneat in ætérnum,
sempitérnum habet Sacerdótium.

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus, qui ad maiestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem,
Unigénitum tuum Summum atque Ætérnum constituísti Sacerdótem,
præsta, ut, Spíritu Sancto largiénte,
quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit,
in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur.
Per Dóminum nostrum.

Super oblata

Hæc múnera, Dómine,
Mediátor noster Iesus Christus tibi reddat accépta
et nos, una secum, hóstias tibi gratas exhíbeat.
Qui tecum vivit.

Præfatio: De sacerdotio Christi et Ecclesiae

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

V/. Sursum corda.
R/. Habémus ad Dóminum.

V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R/. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne
novi et ætérni testaménti constituísti Pontíficem,
et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre,
ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur.

Ipse enim non solum regáli sacerdótio
pópulum acquisitiónis exórnat,
sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte,
ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes.

Qui sacrifícium rénovent, eius nómine,
redemptiónis humánæ,
tuis apparántes fíliis paschále convívium,
et plebem tuam sanctam caritáte prævéniant,
verbo nútriant, refíciant sacraméntis.

Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes,
ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári,
et constánter tibi fidem amorémque testéntur.

Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis
tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth…

Ant. ad communionem          Mt 28, 20b

Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus,
usque ad consummatiónem sæ´culi.

Post communionem

Vivíficet nos, quæ´sumus, Dómine,
divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia,
ut, perpétua tibi caritáte coniúncti,
fructum, qui semper máneat, afferámus.
Per Christum.


Feria V post Pentecosten

DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
SUMMI ET ÆTERNI SACERDOTIS

Sollemnitas

Anno A

LECTIO I Gen 22, 9-18: «Sacrificium Patriarchæ nostri Abrahæ».
In diebus illis: Venerunt Abraham et Isaac ad locum…

PS. RESP. Ps 39, 7-8a. 8b-9. 10-11ab. 17.
R/. (cf. 8a. et 9a): Ecce venio, Domine, ut faciam voluntatem tuam.

LECTIO II Hebr 10, 4-10: «In capitulo libri scriptum est de me ut faciam, Deus, voluntatem tuam».
Fratres: Impossibile est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. Ideo ingrediens mundum Christus dicit…

ALLELUIA Phil 2, 8-9: Christus factus est pro nobis oboediens
usque ad mortem, mortem autem crucis.
Propter quod et Deus exaltavit illum:
et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

EVANG. Mt 26, 36-42: «Tristis est anima mea usque ad mortem».
Venit Iesus cum discipulis in prædium…

Anno B

LECTIO I Ier 31, 31-34: «Feriam pactum novum ei peccati non memorabor».
Ecce dies veniunt, dicit Dominus…

PS. RESP. Ps 109, 1b-e. 2. 3.
R/. (4b): Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.

LECTIO II Hebr 10, 11-18: «Consummavit in sempiternum eos qui sanctificantur».
Omnis sacerdos stat…

ALLELUIA Hebr 5, 8-9: Cum esset Filius,
didicit ex his, quae passus est, oboedientiam;
et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi
auctor salutis aeternae.

EVANG. Mc 14, 22-25: «Hoc est corpus meum. Hic est sanguis meus».
Primo die Azymorum, quando Pascha immolabant: manducantibus illis, accepit Iesus panem…

Anno C

LECTIO I Is 6, 1-4. 8: «Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum».
In anno quo mortuus est rex Ozias…

PS. RESP. Ps 22, 2-3. 5. 6.
R/. (1): Dominus pascit me, et nihil mihi deerit.

LECTIO II Hebr 2, 10-18: «Qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes».
Fratres: Decebat Deum, propter quem omnia…

ALLELUIA Ez 36, 25a. 26a: Effundam super vos aquam mundam
et dabo vobis cor novum
et spiritum novum ponam in medio vestri.

EVANG. Io 17, 1-2. 9. 14-26: «Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate».
In illo tempore: Sublevatis oculis suis in cælum dixit Iesus: Pater, venit hora…

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s