Dómini nostri Iesu Christi Summi et Aeterni Sacerdote – Offìcium Divinum: Liturgia Horarum

culto-divino-membrete

OFFICIUM DIVINUM
LITURGIA HORARUM

Feria V post Pentecosten

DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
SUMMI ET ÆTERNI SACERDOTIS

Festum

Ad Invitatorium

Ant. Christo qui sempitérnum habet sacerdótium, glóriam reddámus.

Psalmus invitatorius, ut in Ordinario.

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Póntifex Iesu, mediátor une
ad thronum Patris precibúsque fautor,
iure conclámat celebrátque nostrum
te genus omne.

Spíritu factus grémio puéllæ
tu puer, cuius tenet ulna mundum,
natus es nobis bene digna sola
hóstia laudis.

Te sacerdótem Pater ipse sancti
gáudii donis oleóque inúnxit,
summa maiéstas sibi ut usque ferret
culmen honóris.

Carne mortáli, Deus alte, sumpta,
sánguinis præbens decus et lavácrum,
iusta pro nostræ prétia obtulísti
crímine mortis.

Christe, qui ligno crucis elevátus
cuncta traxísti, corda amóre fígens,
fac tibi, Patri, Parácleto in ævum
cántica demus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Postulávi Patrem meum; dedit mihi gentes in hereditátem.

Psalmus 2

Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?

Astitérunt reges terræ, †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:

« Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum! »

Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.

Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:

« Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum! ».

Praedicábo decrétum eius: †
Dóminus dixit ad me: « Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.

Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.

Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos ».

Et nunc reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.

Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.

Apprehéndite disciplínam, †
nequándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.

Beáti omnes *
qui confídunt in eo.

Ant. 1 Postulávi Patrem meum; dedit mihi gentes in hereditátem.

Ant. 2 Exhibéte córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem.

Psalmus 39, 2-13

Exspéctans exspectávi Dóminum, *
et inténdit mihi.

Et exaudívit clamórem meum, *
et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;

Et státuit super petram pedes meos, *
et firmávit gressus meos.

Et immísit in os meum cánticum novum, *
carmen Deo nostro.

Vidébunt multi et timébunt, *
et sperábunt in Dómino.

Beátus vir qui pósuit Dóminum spem suam, *
et non respéxit supérbos
et declinántes in mendácium.

Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
et cogitatiónes tuas pro nobis; *
non est qui símilis sit tibi.

Si nuntiáre et elóqui volúero, *
multiplicabúntur super númerum.

Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
aures autem fodísti mihi.

Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *
tunc dixi: « Ecce vénio,

in volúmine libri scriptum est de me *
fácere voluntátem tuam.

Deus meus, vólui, *
et lex tua in præcórdiis meis.»

Ant. 2 Exhibéte córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem.

Ant. 3 Christus diléxit Ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret.

Psalmus 84

Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.

Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.

Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ.

Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.

Nunquid in ætérnum irásceris nobis, *
aut exténdes iram tuam
a generatióne in generatiónem?

Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, *
et salutáre tuum da nobis.

Audiam quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem

ad plebem suam et sanctos suos, *
et ad eos qui convertúntur corde.

Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.

Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit.

Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.

Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.

Ant. 3. Christus diléxit Ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret.

V/. Christus unam pro peccátis óbtulit hóstiam.
R/. Et consummávit in sempitérnum sanctificátos.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebræos           4, 14-16, 5, 1-10

Iesus, Pontifex magnus

Habéntes ergo pontíficem magnum, qui penetrávit cælos, Iesum Fílium Dei, teneámus confessiónem. Non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris: tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ: ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. Omnis namque póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis quæ sunt ad Deum ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis qui ignórant et errant: quóniam et ipse circumdátus est infirmitáte; et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita etiam et pro semetí- pso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut póntifex fíeret; sed qui locútus est ad eum: « Fílius meus es tu, ego hódie génui te ». Quemádmodum et in álio loco dicit: « Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech ». Qui in dié- bus carnis suæ preces, supplicationésque ad Deum qui possit illum salvum fácere a morte cum clamóre válido, et lácrymis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. Et quidem cum esset Fílius Dei dídicit ex iis, quæ passus est, oboediéntiam; et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi, causa salútis ætérnæ, appellátus a Deo póntifex iúxta órdinem Melchísedech.

RESPONSORIUM           Phil 2, 8; Is 53, 7

R/. Christus humiliávit semetípsum, * Factus oboédiens usque ad mortem.
V/. Oblátus est quia ipse vóluit. * Factus oboédiens.

LECTIO ALTERA

Ex Lítteris Encýclicis « Mediátor Dei » Pii Papæ duodécimi.
(AAS 39 [1947], 552-553)

Christus sacerdos et victima

Christus útique sacérdos est, sed nobis non sibi sacérdos, cum vota religionísque sensus totíus humáni géneris nómine ætérno Patri déferat; idem páriter víctima est, sed nobis, cum semetípsum in vicem hóminis culpis obnóxii repónat. Iamvéro illud Apóstoli « hoc… sentíte in vobis quod et in Christo Iesu » a christiánis ómnibus póstulat, ut eo modo ánimum in se réferant afféctum, quamtum humána potest facúltas, quo divíni Redemptóris ánimus afféctus erat, cum sui ipsíus faciébat Sacrifícium; húmilem nempe réferant mentis demissiónem, summæ´que Dei Maiestátis adoratiónem adhíbeant, honórem, laudem gratiarúmque actiónem. Póstulat prætérea ab iísdem ut víctimæ conditiónem quodámmodo sumant, ut semetípsos ad Evangélii præcépta abnégent, ut pæniténtiæ ultro libentérque dent óperam, utque admíssa quisque sua detesténtur et éxpient. Póstulat dénique ut omnes una cum Christo mýsticam in Cruce mortem obeámus, ita quidem ut Pauli senténtiam usurpáre póssimus: « Christo confíxus sum Cruci » (Gal 2, 19).

RESPONSORIUM           Cf. Gal 2, 20

R/. In fide vivo Fílii Dei * Qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.
V/. Vivo, autem iam non ego, vivit vero in me Christus. * Qui diléxit me.

HYMNUS Te Deum

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Cóncinunt caeli parilíque tellus
laude te, nostri géneris Redémptor,
Christe, te Patri pérhibens piáclum
Ipse sacérdos.

Tu libens, Iesu, voluísti ad atrae
mortis angórem placidúsque ferri,
pérditis nobis iter ut patéret
portáque cæli.

Sacra tu delens veterúmque ritus
ac prophetárum moniménta adímplens,
iam cum summis novo amóre iungens
fœdus inísti.

Foéderis tanti miserátus auctor,
te cibum vitæ tribuísti, ad aras
pignus ut pacis pius immoláres,
tu sacer unus.

Christe, qui ligno crucis elevátus
cuncta traxísti, corda amóre figens,
fac tibi, Patri, Parácleto in ævum
cántica demus. Amen.

Ant. 1. Pater per sánguinem crucis Christi, pacificávit sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2 Omnia per Christum et in Christo creáta sunt.

Ant. 3 Omnia subiécit sub pédibus eius et ipsum dedit Caput supra omnem Ecclésiam, quæ est Corpus ipsíus.

LECTIO BREVIS             Hebr 10, 5-10

Ideo ingrédiens mundum dicit: Hóstiam et oblatiónem noluísti; corpus autem aptásti mihi; holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi: Ecce vénio: in cápite libri scriptum est de me: Ut fáciam, Deus, voluntátem tuam. Supérius dicens: Quia hóstias, et oblatiónes, et holocautómata pro peccáto noluísti, nec plácita sunt tibi, quæ secúndum legem offerúntur, tunc dixi: Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam; aufert primum, ut sequens státuat. In qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Iesu Christi semel.

RESPONSORIUM BREVE           Ps 39, 8-9

R/. Ecce vénio * ut fáciam voluntátem tuam. Ecce vénio ut fáciam.
V/. Lex tua est in præcórdiis meis. * Ut fáciam voluntátem tuam. Glória Patri. Ecce vénio.

Ad Benedictus, ant. Omnes unum sint, Pater, ut credat mundus, quia tu me misísti.

PRECES

Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui reples beneficiis tuis omnes accedéntes ad te: nos fílii tui, hanc diem inchoántes, per Christum cum Ipso et in Ipso te deprecámur:

Dómine, exáudi nos.

Iesu Christe, Fili Dei vivi,
— duc nos in lumen tuæ Veritátis.

Christe, Verbum Dei, qui es apud Patrem usque in sæ´culum,
— súscita in fidélibus tuis voluntátem Evangélii nuntiándi.

Iesu, Uncte a Patre in Spíritu Sancto,
— cónsecra Ecclésiam tuam in sanctitáte.

Christe, Póntifex Novi Testaménti,
— índue sacerdótes tua sanctitáte ad glóriam Patris.

Christe, Sapiéntia Dei, pax et reconciliátio nostra,
— fac ut omnes efficiámur concórdes et unánimes in Ecclésia tua.

Christe, Sacérdos Ætérne, Patris glorificátor,
— fac ut oblátio nostra in te reddátur laus ætérnæ glóriæ.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui ad maiestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem, Unigénitum tuum Summum atque Ætérnum constituísti Sacerdótem, præsta, ut, Spíritu Sancto largiénte, quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit, in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Psalmi de die currente.

Ad Tertiam

Ant. Per Christum habémus accéssum omnes in uno Spíritu ad Patrem.

LECTIO BREVIS           Hebr 7, 26-27

Talis enim decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus: qui non habet necessitátem quotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo.

V/. Communicántes Christi passiónibus gaudéte.
R/. Ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes.

Ad Sextam

Ant. Superædificáti estis super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu.

LECTIO BREVIS           1 Petr 2, 4-5

Accedéntes vos ad Christum, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et honorificátum: et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum.

V/. Sicut ergo accepístis Iesum Christum, Dóminum, in ipso ambuláte.
R/. Radicáti, et superædificáti in ipso, et confirmáti fide.

Ad Nonam

Ant. Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi, in ædificatiónem Córporis eius, quod est Ecclésia.

LECTIO BREVIS           1 Petr 2, 9-10

Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis eius qui de ténebris vos vocá- vit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

V/. Pax Christi exsúltet in córdibus vestris.
R/. In qua et vocáti estis in uno córpore.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Ad II Vesperas

HYMNUS

Ætérne, Christe, póntifex,
novi sacérdos foéderis,
te nostra vota cóndecent,
te grati amóris cántica.

E Patris aula pródiens,
nostri misértus críminis,
venis in alvum Vírginis,
egénus atque oboédiens.

Delens vetústa, et ómnia
in lumen aptans grátiæ,
a Patre digne ac Spíritu
princeps sacérdos úngeris.

Tu pura solus hóstia,
amóre fundis sánguinem,
donas amóre ut fílii
iam pace Patris gáudeant.

Nostræ salúti iúgiter
te das in aris víctimam;
throno suprémo et ássides
perfécte ut unus ímpetres.

Sit, Christe, summe póntifex,
tibi Patríque glória,
qui vivis, offers, ímperas
in sempitérna sæ´cula. Amen.

Ant. 1 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es Sacérdos in ætérnum.

Psalmus 109, 1-5.7

Dixit Dóminus Dómino meo: *
« Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum ».

Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero matutíni velut rorem génui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
« Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech ».

Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.

Ant. 1 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es Sacérdos in ætérnum.

Ant. 2 Deus, qui dives est in misericórdia, convivificávit nos in Christo.

Psalmus 110

Confitébor Dómino in toto corde meo, *
in consílio iustórum et congregatióne.

Magna ópera Dómini, *
exquirénda ómnibus qui cúpiunt ea.

Decor et magnificéntia opus eius, *
et iustítia eius manet in sæ´culum sæ´culi.

Memóriam fecit mirabílium suórum, *
miséricors et miserátor Dóminus.

Escam dedit timéntibus se; *
memor erit in sæ´culum testaménti sui.

Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
ut det illis hereditátem géntium; *
ópera mánuum eius véritas et iudícium.

Fidélia ómnia mandáta eius, †
confirmáta in sæ´culum sæ´culi, *
facta in veritáte et æquitáte.

Redemptiónem misit pópulo suo, *
mandávit in ætérnum testaméntum suum.

Sanctum et terríbile nomen eius; *
inítium sapiéntiæ timor Dómini,

intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum; *
laudátio eius manet in sæ´culum sæ´culi.

Ant. 2 Deus, qui dives est in misericórdia, convivificávit nos in Christo.

Ant. 3 Christus est imágo Dei invisíbilis primogénitus omnis creatúræ.

Canticum           Col 1, 12-20

Grátias agámus Deo Patri, *
qui dignos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine,

qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum.

Qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ;

quóniam in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes:

ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt, †
et ipse est ante omnes, *
et ómnia in ipso constant.

Et ipse est Caput Córporis Ecclésiæ, †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens;

quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem inhabitáre, *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Ant. 3 Christus est imágo Dei invisíbilis primogénitus omnis creatúræ.

LECTIO BREVIS            Hebr 10, 19-23

Habéntes ítaque fratres fidúciam in intróitu sanctórum in sánguine Christi, quam initiávit nobis viam novam, et vivéntem per velámen, id est, carnem suam, et sacerdótem magnum super domum Dei; accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala, et ablúti corpus aqua munda, teneámus spei nostræ confessiónem indeclinábilem fidélis enim est qui repromísit.

RESPONSORIUM BREVE           Rom 5. 1b-2b

R/. Pacem habeámus ad Deum * per Dóminum nostrum Iesum Christum. Pacem habeámus.
V/. Et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. * Per Dóminum. Glória Patri. Pacem habeámus.

Ad Magnificat, ant. Pater, ego pro eis rogo, quia tui sunt et pro eis sanctífico meípsum: ut sint et ipsi sanctificáti in Veritáte.

PRECES

Per Christum, vota nostra effundámus Deo Patri, qui ómnia voluntáte sua dírigit et benedícit omnes in Ipso confidéntes:

Exáudi nos, fidénter te rogámus

Christe, qui es Verbum Patris,
— súggere lábiis nostris quod sumus oratúri.

Christe Sacérdos, qui es Panis Vitæ,
— fac ut elécti donum vivant próprii Sacerdótii, in te consummántes oblatiónem ipsórum.

Christe glorióse, qui intercédis semper apud Patrem pro nobis,
— fac nos fidéles in oratióne, ne defíciant operárii in messe tua.

Christe Dómine, qui es a Patre missus,
— da ut omnes invéniant in te vitam et viam Regni.

Christe, Fili Dei vivéntis, qui morte tua mortem devicísti,
— da ut oblátio extréma nostrórum defunctórum tríbuat ipsis in glória gáudium sempitérnum.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui ad maiestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem, Unigénitum tuum Summum atque Ætérnum constituísti Sacerdótem, præsta, ut, Spíritu Sancto largiénte, quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit, in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur. Per Dóminum.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s