Decretum – Sobre el Rito del Bautismo de niños

culto-divino-membrete

Prot. N. 44/13/L

DECRETUM

Vitae et regni ianua, Baptismus est sacramentum fidei, quo homines incorporantur unicae Christi Ecclesiae, quae in Ecclesia catholica subsistit, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata.

Unde Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum visum est variationem quandam in editionem typicam alteram Ordinis Baptismi Parvulorum inducere, eo ut in eodem ritu melius in lucem ponatur tradita doctrina de munere et officio Matris Ecclesiae in sacramentis celebrandis. Dicasterium proinde ea, quae sequuntur, disponit:

Ordo Baptismi Parvulorum in posterum sic recitet:

1. « 41. Deinde celebrans prosequitur dicens:
N. …, N. (vel Filíoli), magno gáudio Ecclésia Dei vos éxcipit. In cuius nómine ego signo vos signo crucis; et paréntes vestri (patriníque) post me eódem signo Christi Salvatóris vos signábunt.
Et signat unumquemque parvulum in fronte, nihil dicens. Postea invitat parentes et, si opportunum videtur, patrinos, ut idem faciant».

2. « 79. Deinde celebrans prosequitur, dicens:
N. …, magno gáudio Ecclésia Dei te éxcipit. In cuius nómine ego signo te signo crucis; et paréntes tui (patrinúsque vel et matrína) post me eódem signo Christi Salvatóris te signábunt.
Et signat parvulum in fronte, nihil dicens; postea invitat parentes et, si opportunum videtur, patrinum (matrinam), ut idem faciant».

3. « 111. Celebrans prosequitur dicens:
Filíoli, magno gáudio Ecclésia Dei vos éxcipit. In cuius nómine ego signo vos signo crucis.
Producit signum crucis super omnes infantes simul, et ait:
Et vos, paréntes (vel patríni), infántes in fronte signáte signo Christi Salvatóris.
Tunc parentes (vel patrini) signant parvulos in fronte».

4. « 136. Catechista prosequitur dicens:
Filíoli, magno gáudio Ecclésia Dei vos éxcipit. In cuius nómine ego signo vos signo crucis.
Producit signum crucis super omnes infantes simul, et ait:
Et vos, paréntes (vel patríni), infántes in fronte signáte signo Christi Salvatóris.
Tunc parentes (vel patrini) signant parvulos in fronte».

5. « 170. Deinde celebrans prosequitur, dicens:
N. …, magno gáudio Ecclésia Dei, cum paréntibus tuis grátias agens, te éxcipit testificatúrque te iam ab Ecclésia fuísse recéptum. In cuius nómine ego signo te signo Christi, qui tibi in Baptísmate vitam largítus est et Ecclésiae suae te iam aggregávit. Et paréntes tui (patrinúsque vel et matrína) post me eódem signo crucis te signábunt.
Et signat infantem in fronte, nihil dicens; postea invitat parentes et, si opportunum videtur, patrinum, ut idem faciant».

Ergo infrascriptus Congregationis Praefectus, haec Summo Pontifici Benedicto XVI exposuit, qui, in audientia die 28 mensis ianuarii 2013 eidem concessa, textum praesentem editionis typicae alterae Ordinis Baptismi Parvulorum modo supradicto posthac variari benigne statuit.

Quae statuta de Ordine Baptismi Parvulorum statim ab omnibus, ad quos spectant, serventur et inde a die 31 mensis martii 2013 plenum habeant vigorem.

Curae autem Conferentiarum Episcopalium committitur ut variationes, in Ordine Baptismi Parvulorum factae, in editiones eiusdem Ordinis lingua vernacula apparandas inducant.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 mensis februarii 2013, in festo Cathedrae sancti Petri Apostoli, datum.

canizares_firma_prefecto
Antonius Card. CAÑIZARES LLOVERA
Praefectus

roche-firma
✠ Arturus ROCHE
Archiepiscopus a Secretis

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s