Decretum quo textus Litaniarum de Domino Nostro Iesu Christo Sacerdote et Victima et de Sanctissimo Sacramento tamquam typicus approbatur, a christifidelibus sive private sive publice, etiam coram Sanctissimo Sacramento exposito, adhibendus

culto-divino-membrete

Prot. N. 1050/11/L

DECRETUM

Unigenitum Filium suum, Dominum nostrum Iesum Christum, Pater omnipotens summum aeternumque Sacerdotem constituere voluit, ut eius in sacrificio Crucis effuso sanguine ac in novissima Cena cum discipulis visibili memoriali tradito eius Mortis et Resurrectionis, utpote dilectae Sponsae universorum Redemptoris, populum novum acquisiret. Ad haec celebranda mysteria in Missali Romano nonnulla formularia inter Missas votivas exstant.

Placuit Summo Pontifici BENEDICTO PP. XVI sacerdotali ministerio congruum spatium temporis inter annos 2009 et 2010 dicare, quo Eucharistia magis magisque in diem tamquam fons sanctificationis et culmen vitae sacerdotum agnoscatur atque ipsis sicut et cunctis christifidelibus ferventioris orationis ac profundioris renovationis spiritualis esset fons.

Inter potiores christianae pietatis expressiones, magni sunt aestimandae peculiares illae deprecationes, decursu saeculorum late cognitae, quibus christifideles Eucharistiam et personam Christi litanicae supplicationis instar iteratis invocationibus ferventes implorent, ex ipsius sacrae Scripturae funditus afflatu instinctuque effusae.

Nunc autem, ut Dominum nostrum Iesum Christum, Panem vivum de caelo descensum atque Summum Aeternumque Sacerdotem, Ecclesia debito cultu prosequatur, visum est huic Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Episcopis, sacerdotibus aliisque christifidelibus instantibus, apta harum supplicationum formularia ad hoc disponere ac textum typicum suipsius cura paratum publici iuris facere.

Exinde, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice FRANCISCO tributarum, textum latina lingua exaratum peculiarum Litaniarum « de Domino Nostro Iesu Christo Sacerdote et Victima » et « de Sanctissimo Sacramento », prout in adiecto exstat exemplari, perlibenter probamus seu confirmamus typicumque declaramus, ut a christifidelibus sive private sive publice, etiam coram Sanctissimo Sacramento exposito, servatis aliunde servandis, adhiberi possit.

Translationes in linguas populares ad normam iuris a Conferentia Episcoporum conficiantur, Apostolicae Sedi per hoc Dicasterium recognoscendae.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 30 mensis maii 2013, in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi.

canizares_firma_prefecto
Antonius Card. CAÑIZARES LLOVERA
Praefectus

roche-firma
✠ Arturus ROCHE
Archiepiscopus a Secretis

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s