Responsa ad dubia proposita: Utrum liceat die 1 ianuarii formularium Missae pro pace adhibere?

culto-divino-membrete

RESPONSA AD DUBIA PROPOSITA

Utrum liceat die 1 ianuarii formularium Missae pro pace adhibere?

R/. Negative.

In cap. VIII Institutionis Generalis Missalis Romani, quod de Missis et orationibus pro variis necessiatibus agitur, n. 374 statuit: «Occurrente aliqua graviore necessitate vel utilitate pastorali, Missa ipsi conveniens celebrari potest, de mandato vel licentia Episcopi dioecesani, omnibus diebus, exceptis sollemnitatibus, dominicis Adventus, Quadragesimae et Paschae, diebus infra octavam Paschae, Commemoratione omnium fidelium defunctorum et feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae».

Praeterea, praemissa partis Missalis Romani, quae ad Missas ad diversa pertinet, eodem n. 374 Institutionis Generalis repetito, textum quoque n. 376 refert dicens: «Si autem vera necessitas vel utilitas pastoralis id postulet, Missa aut oratio huic necessitati conveniens, in celebratione cum populo, de iudicio rectoris ecclesiæ vel ipsius sacerdotis celebrantis adhiberi potest etiam quando occurrit memoria obligatoria aut feria Adventus usque ad diem 16 decembris, feria temporis Nativitatis a die 2 ianuarii et temporis paschalis post octavam Paschatis».

Demum, sive in formulario n. 25: «Initio anni civilis» sive in formulario n. 30: «Pro pace et iustitia servanda », rubrica professe dicit: «Haec Missa adhiberi nequit in sollemnitate sanctae Dei Genetricis Mariae, die 1 ianuarii».

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s