Ordo Cantus Officii – Decretum de editione typica altera

culto-divino-membrete

Prot. N. 405/14

DECRETUM
DE EDITIONE TYPICA ALTERA

Plurima elementa quoad cantum gregorianum pro iis qui Liturgiam Horarum lingua latina celebrant iam fructuose in Ordine Cantus Officii hactenus disposita sunt (cfr. decretum Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Culto Divino diei 25 mensis Martii anno 1983, Prot. CD 689/83), una cum posterioribus variationibus ad antiphonas et responsoria spectantibus (cfr. decretum Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum diei 2 mensis Octobris anno 2008, Prot. N. 743/08/L).

Hoc, porro, Dicasterium, vigore facultatum a Summo Pontifice FRANCISCO tributarum, hanc editionem alteram Ordinis Cantus Officii promulgat et typicam nunc declarat, ut variationes et additamenta iam probata et novus ordo in re disponenda publici iuris fiant.

Contrariis quibusdam minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 29 mensis Iunii anno 2014, in sollemnitate Sanctorum Petri et Pauli, apostolorum.

canizares_firma_prefecto
ANTONIUS Card. CAÑIZARES LLOVERA
Praefectus

roche-firma
✠ ARTURUS ROCHE
Archiepiscopus a Secretis

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s