Ordo Cantus Officii – Praenotanda

OFFICIUM   DIVINUM
EX DECRETO SACROSANCTI OECUMENICI
CONCILII VATICANI II INSTAURATUM
AUCTORITATE PAULI PP. VI PROMULGATUM

ORDO CANTUS
OFFICII

EDITIO TYPICA ALTERA

PRAENOTANDA

Liber Ordo cantus Officii se exhibet sub specie repertorii liturgico ordine dispositi, sicut habetur in Liturgia Horarum, ad Officium Liturgiae romanae gregoriano cantu persolvendum. Ipsa autem Liturgia Horarum fundamentum manet istius Officii.

Ad commodum in praesentatione facilius obtinendum, loci cantus tribus classibus dispositi referri possunt, quarum examen materiam Ordinis huius definire sinet.

1. RECITATIVI

Locorum Officii maior pars canitur super recitativos. Hoc fit pro psalmis et canticis, quae partem essentialem Officii constituunt quaeque canuntur tono psalmico antiphonae, quae ipsa introducit. Idem habetur etiam pro lectionibus, versibus atque responsoriis brevibus. Melodia responsoriorum brevium unicuique liturgici tempori anni peculiaris est. Canticum in II Vesperis dominicae (Ap 19) Salus et gloria semper canitur more responsoriali super tonos antiquos psalmodiae responsorialis. Tempore per annum hic canticus antiphona vacat. Extra tempus per annum et in sollemnitatibus vero cantatur cum antiphona et alleluia, iuxta vetustissimum modum troparii.

Cum in omnibus istis locis melodia recitativum sit, quod latino textui aptatur, necessarium haud est ipsorum textum repeti in praesenti Ordine cantus Officii, quia hic nullam inducit quoad Liturgiam Horarum variationem. E contra, psalmi invitatorii recitativi sunt praecipue ornati. Numerus quidam tonorum pro Ps 94 invenitur in Libro Hymnario, pp. 133-173.

Alii toni iuxta manuscripta antiqua restitui possunt, sed, complexitate habita in recitativo delicate aptando, textum antiquae versionis huius psalmi servari praefertur.

2. HYMNI

Cum textus hymnorum iam aliubi editus sit, hic modo indicantur per elenchum eorum « incipit » et remissionem ad locum eorum in Libro Hymnario. Cum autem hymni canantur per strophas, quae eandem repetunt melodiam, et cum huiusmodi melodiae fundamentum habeant in metro hymni, ex una parte sequitur quod textus hymnorum idem manet ac in Liturgia Horarum; ex altera vero parte, quod semper possibile evadit hymnum canere super integram melodiam alterius hymni eiusdem metri.

Ad cantum etiam facilitandum, ob magnam optionis copiam, quae datur in hymnis Liturgiae Horarum pro memoriarum celebratione seligendis, hymnos de Communi adhibere semper licet.

3. LOCI QUI PROPRIAS REQUIRUNT MELODIAS

a) Antiphonae

Unaquaeque antiphona suam peculiarem habet melodiam. Ideoque, quotiescumque antiphonae in Liturgia Horarum adhibitae ad tradi tionem gregorianam non pertinent, in ista oportuit antiphonas quaerere textus aequipollentis, quae in earum locum substitui valerent.

Finis igitur, in quem redactus est Ordo cantus Officii, est imprimis ut indicentur antiphonae Officii cantu persolvendi. In libro hoc textus integrus antiphonarum exhibetur et eorum fons mediaevalis indicatur. Magnus numerus antiphonarum antiquioris generis in catalogum redactae sunt a Dom Hesbert in Corpus Antiphonalium Officii, fontes manuscriptos indicans, ad quod fit remissio. Si textus antiphonae in practicis editionibus iaceat, ad easdem remittitur.

Necessarium videtur animadvertere libros, in quibus antiphonae editae sunt cum suis notis musicis, multum inter se differre origine ac aetate; qua de re earum scriptura atque restitutio melodica permultas exhibent disparilitates. Haud ergo possunt directe adhiberi indicationes huius Ordinis cantus, ad opus practicum cantui destinatum componendum. Praeterea, melodiarum indicatarum maior pars ad dominium pertinet privatum: quapropter ipsae minime rursus produci possent in libro, sine editorum facultate expresse data. Adhibiti sunt insuper libri antiqui, qui in praesenti non amplius venundantur. Quod vero limites huius repertorii manifestat, cum ad practicas editiones conficiendas integram exigat melodiarum revisionem iuxta fontes manuscriptos, ad normam mandatorum Concilii Vaticani II (cfr. Sacrosanctum Concilium, n. 117).

Selectio antiphonarum, quae diversae sunt ab antiphonis Liturgiae Horarum, facta est secundum methodum aequipollentiarum nuncupatam, in Ordine cantus Missae iam adhibitam.

Nihilominus semper permittitur, loco antiphonarum quae hoc in Ordine proponuntur, aliam seligere antiphonam textus aequipollentis vel antiphonam, cuius textus ad lectiones pertinet diei.

b) Responsoria

Ad absentiam actualem supplendam alicuius responsorialis, quod omnia Officii responsoria comprehendat, responsorium reducta selectio proponitur, satis tamen variata, ita ut in dominicis et sollemnitatibus unum vel pluria cani possint responsoria, si hoc desideratur. Quae vero responsoria iam in Libro Hymnario, pp. 487-526, edita sunt.

4. EDITIONES

a) Principia editionis musicae

Melodiarum gregorianarum Officii editio oportet studia palaeographica et critica recentiora prae oculis habeatur, praesertim antiphonarium, quod dicitur, Hartkerii (codex scilicet Sangallensis 390-391), quo licet melodias nunc repraesentare, sicuti anno fere 1000 in monasterio Sancti Galli canebantur.

b) Editio musica Officii

Officii cum musica editio oportet omnia elementa Liturgiae Horarum integraliter contineat, inclusis tonis communibus ad ritum initialem et conclusionis atque de cantu psalmorum, lectionum, responsoriorum, precum, orationis dominicae et orationum. Propter eius amplitudinem convenit, ut haec varia in volumina pro temporibus liturgicis distribuantur, ut iam est in Liturgia Horarum.

Editiones practicae quaecumque cum textu et musica cantui destinatae, confirmationi Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum subiciendae sunt.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s