Additiones in Libris liturgicis Ritus Romani de memoria B. Mariae Virginis Ecclesiae Matris

culto-divino-membrete

Adnexus decreto diei 11 Februarii 2018, Prot. N. 10/18

Additiones in Libris liturgicis Ritus Romani
de memoria B. Mariae Virginis Ecclesiae Matris

 

IN CALENDARIUM ROMANUM GENERALEM

IUNIUS

Feria II post Pentecosten
B. Mariae Virginis Ecclesiæ Matris               Memoria

 

IN MISSALE ROMANUM

Feria II post Pentecostem

Beatæ Mariæ Virginis Ecclesiæ Matris

Memoria

Sumitur Missa de Beata Maria Ecclesiæ Matre (p. 1172).

 

IN ORDINEM LECTIONUM MISSÆ

 

572 bis

Feria II post Pentecostem

Beatæ Mariæ Virginis Ecclesiæ Matris

LECTIO I Gen 3, 9-15.20: «Mater cunctorum viventium»
[Postquam comédit Adam de ligno,] vocávit eum Dóminus Deus et dixit ei…
Versus 15b interpretari debet secundum hebraicam veritatem, ut in Nova Vulgata.vel:Act 1, 12-14: «Erant perseverantes in oratione cum Maria, matre Iesu»
[Postquam assúmptus est Iesus in cælum,] revérsi sunt apóstoli in Ierúsalem…
Versus 15b interpretari debet secundum hebraicam veritatem, ut in Nova Vulgata.
PS. RESP. Ps 86 (87), 1-2. 3 et 5. 6-7
R/. (3): Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei!
ALLELUIA O fleix Virgo, quæ Dóminum geniísti;
o beáta Mater Ecclésiæ,
quæ in nobis foves Spíritum
Fílii tui Iesu Christi!
EVANG. Io 19, 25-34: «Ecce filius tuus. Ecce mater tua»
In illo témpore: Stabant iuxta crucem Iesu … et aqua.

 

IN LITURGIAM HORARUM

Feria II post Pentecostem

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS ECCLESIÆ MATRIS

Memoria

Beatæ  Mariæ Virigini tributus est titulos Matris Ecclesiæ, cum ipsa genuisset Christum, Ecclesiæ Caput, et redemptorum facta esset Mater antequam Filius in cruce emisset spiritum. Beatus Paulus papa VI eadem appellationem sollemniter confirmavit in allocutione ad Patres Concilii Vaticanii II, die 21 novembris 1964 habita atque statuit ut «suavissimo hoc nomine iam nunc universus christianus populus magis adhuc honorem Deiparæ» tribueret.

De Communi b. Mariæ Viriginis: Liturgia Horarum III, prætar sequentia.

Ad Officium lectionis

HYMNUS

O virgo mater, filia
tui beáta Fílii,
sublímis et humíllima
præ creatúris ómnibus.

Divíni tui consílii
fixus ab ævo términus,
tu decus et fastígium
natúræ nostræ máximum:

Quam sic prompsísti nóbilem,
ut summus eius cónditor
in ipsa per te fíeret
arte miránda cónditus.

In útero virgíneo
amor revíxit ígneus,
cuius calóre gérminant
flores in terra cælici.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
cuius vocáris múnere
mater beáta Ecclésiæ.

LECTIO ALTERA

Ex Allocutióne beáti Pauli Sexti, papæ, tértia Sacrosáncti Concílii Vaticáni II período exácta

(21 novembris 1964: AAS 56 [1964], 1015-1016)

Maria Mater Ecclesiæ

Arctas ratiónes considerántes, quibus María et Ecclésia inter se coniungúntur, ad Beátæ Vírginis glóriam ad nostrúmque solácium, Maríam Sanctíssimam declarámus Matrem Ecclésiæ, hoc est totíus pópuli christiáni, tam fidélium quam Pastórum, qui eam Matrem amantíssimam appállant; ac statúimus ut suavíssimo hoc nómine iam nunc univérsus christiánus pópulus magis adhuc honórem Deíparæ tríbuat eíque supplicatiónes adhíbeat.
De appellatióne ágitur, Venerábiles Fratres, christianórum pietáti haud insuéta; quin immo hoc potíssimum Matris nomine christifideles et Ecclesia universa Mariam invocare praeoptant. Hoc revera nomen ad germanam Marianae pietatis rationem pertinet, cum in dignitate ipsa, qua Maria utpote Mater Verbi Dei Incarnati praedita est, firmiter innitatur.
Sicut enim divina Maternitas causa est, cur Maria singulares prorsus cum Christo rationes habeat eademque praesens adsit in humanae salutis opere a Christo Iesu peracto, ita pariter e divina Maternitate praesertim eae profluunt rationes, quae inter Mariam et Ecclesiam intercedunt; quandoquidem Maria Mater Christi est, qui statim ac in ipsius virginali utero humanam naturam assumpsit, sibi ut Capiti adiunxit Corpus suum Mysticum, quod est Ecclesia. Maria igitur, utpote Mater Christi, Mater etiam fidelium ac Pastorum omnium, scilicet Ecclesiae, habenda est.
Hinc causa est, cur nos, licet indignos, licet debiles, nihilominus fidenti animo filiorumque amore flagrantes ad Eam oculos attollamus. Quae olim Iesum, supernae gratiae fontem, nobis donavit, ipsa maternam suam opem Ecclesiae non afferre non potest, hoc praesertim tempore, quo Christi Sponsa alacriore studio salutiferum suum munus explere contendit.
Ad hanc autem fiduciam magis usque alendam confirmandamque, Nobis suadent arctissima ea vincula, quae inter hanc nostram caelestem Matrem et humanum genus intercedunt. Etsi amplissimis admirandisque donis a Deo cumulata est, ut digna Mater Incarnati Verbi efliceretur, nihilominus Maria proxima nobis est. Sicut nos, et ipsa est Adae filia, ac propterea etiam nostra Soror ob communem humanam naturam; quae immunis quidem fuit ab originaria labe ob futura Christi merita, sed divinitus acceptis donis ipsa suae ipsius perfectae fidei exemplum addidit, ita ut evangelicum promereret praeconium: «Beáta quæ credidisti».
In hac mortáli vita perfectam Christi discipuli formam expressit, speculum fuit omnium virtutum, atque plene in suos rettulit mores beatitudines illas, quae a Christo Iesu praedicatae fuerunt. Quo fit, ut Ecclésia universa, dum multiformem suam vitam actuosamque suam navitatem explicat, a Deipara Vírgine absolutissimum exemplum sumat, quo perfecte Christum imitari opórteat.

RESPONSORIUM                    Cf. Lc 1, 35

R/. Spíritus Sanctus supervénit in Maríam: * Virtus Altíssimi obumbrávit eam.
V/. Iterum eam passiónis Fílii sui sóciam, ut redemptórum Matrem replévit: * Virtus Altísimi.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Ad Laudes matitunas

HYMNUS

Quæ caritátis fúlgidum
es astrum, Virgo, súperis,
spei nobis mortálibus
fons vivax es et prófluus.

Sic vales, celsa Dómina,
in Nati cor piíssimi,
ut qui fidénter póstulat,
per te secúrus ímpetret.

Opem tua benígnitas
non solum fert poscéntibus,
sed et libénter sæpius
precántum vota prævenit.

In te misericórdia,
in te magnificéntia;
tu bonitátis cúmulas
quicquid creáta póssident.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
cuius vocáris múnere
mater beáta Ecclésiæ.

Ad Benedictus, ant. Erant discípuli perseverántes unanímiter in oratióne, cum María matre Iesu.

Oratio

Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affixus, beátam Maríam Víriginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quæsumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúnditorm prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum.

Ad Vesperas

HYMNUS

Virgo, mater Ecclésiæ,
ætérna porta glóriæ,
esto nobis refúgium
apud Patrem et Fílium.

Gloriósa Dei mater,
cuius Natus est ac pater,
ora pro nobis ómnibus,
qui memóriam ágimus.

Stella maris, lux refúlgens,
stirps regális, sancta parens,
roga Patrem et Fílium
ut det nobis Paráclitum.

Virgo clemens, virgo pia,
virgo dulcis, o María,
exáudi preces ómnium
ad te pie clamántium.

Funde preces tuo Nato,
crucifíxo, vulnerátom
pro nobis et flagelláto,
spinis puncto, felle potáto.

Alma mater summi regis,
lux et porta celsi cæli,
inclína te mmisérrimis
geméntibus cum lácrimis.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
cuius vocáris múnere
mater beáta Ecclésiæ.

Vel: Ave, maris stella.

Ad Magnificat, ant. Dixit Dóminus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Ad discípulum autem: Ecce mater tua.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

 

IN MARTYROLOGIUM ROMANUM

Addi debet inter Elogia pro celebrationibus mobilibus:

10bis. Feria II post Dominicam Pentecostem

Memória béata Maríæ Vírginis, Ecclésiæ Matris, a Christo discípulis suis commendátæ ut perseverántes in oratióne Spirítui Sancto coóperent in Evangélium proclamándum.

Anuncios

Un comentario sobre “Additiones in Libris liturgicis Ritus Romani de memoria B. Mariae Virginis Ecclesiae Matris

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s