Additiones in Libris liturgicis Ritus Romani de memoria ad libitum sancti Pauli VI, papæ

culto-divino-membrete

Adnexus decreto diei 25 ianuarii 2019, Prot. N. 29/19

Additiones in Libris liturgicis Ritus Romani
de memoria ad libitum sancti Pauli VI, papæ

 

IN CALENDARIUM ROMANUM GENERALEM

MAIUS
29 S. Pauli VI, papæ

 

IN MISSALE ROMANUM

Die 29 maii

S. Pauli VI, papæ

De Communi pastorum: pro papa.

COLLECTA

Deus, qui Ecclésiam tuam regéndam
beáto Paulo papæ commisísti,
strénuo Fílii tui Evangélii apóstolo,
præsta, quǽsumus, ut, ab eius institútis illumináti,
ad civílem amóris cultum in mundum dilatándum
tibi collaboráre valeámus.
Per Dóminum.

 

IN ORDINEM LECTIONUM MISSÆ

571a  Die 29 maii
S. Pauli VI, papæ

De Communi pastorum [pro papa].

Lectio I 1 Cor 9, 16-19. 22-23, n. 722, 4.
Ps. resp. Ps 95 (96), 1-2a. 2b-3. 7-8a. 10, n. 721, 5.
Alleluia Mc 1,17, n. 723, 3.
Evang. Mt 16, 13-19, n. 724, 2.

 

IN LITURGIAM HORARUM

Die 29 maii

S. PAULI VI, PAPÆ

Ioannes Baptista Montini, die 26 mensis septembris anno 1897 in vico Concesio prope Brixiam natus est. Presbyteratu auctus die 29 mensis maii anno 1920, ministerium suum Apostolicæ Sedi præstitit, donec Archiepiscopus Mediolanensis nominatus est. Ad Petri cathedram evectus, die 21 mensis iunii anno 1963, feliciter Concilium Vaticanum secundum perfecit, instaurationem vitæ ecclesialis promovit, Liturgiæ præsertim, dialogum œcumenicum et nuntium Evangelii mundo recentioris ætatis. Die 6 mensis augusti anno 1978, Deo spiritum reddidit.

De Communi pastorum: pro papa.

Ad Officium lectionis

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Pauli Sexti, papæ

(In ultima Concilii Oecumenici Vaticani secundi publica Sessione, die 7 decembris 1965: AAS 58 [1966] 53. 55-56. 58-59)

Opus est cognoscere hominem, ut cognoscatur Deus

Ope huius Concílii, doctrína theocéntrica ac theológica, uti aiunt, de humána natúra ac de mundo ad se hóminum mentes convértit, quasi eos próvocans, qui illam a nostræ ætátis ratióne aliénam atque extráneam putent; atque tália sibi árrogat, quæ mundus primum quidem absúrda iúdicet, sed póstea, ut fore confídimus, humána, sapiéntia ac salutária ultro agnóscet: scílicet Deum esse. Utique Deus est; reápse exsístit; vivit; persóna est; est próvidus, infiníta bonitáte prǽditus, et quidem bonus non solum in se, sed maximópere etiam erga nos; est noster Creátor, nostra véritas, nostra felícitas; ádeo ut homo, cum mentem et cor suum in Deo defígere nítitur, contemplatióni vacándo, actum ánimi sui elíciat, qui ómnium nobilíssimus ac perfectíssimus est habéndus; actum dícimus, a quo nostris étiam tempóribus innúmeri humánæ navitátis campi suæ dignitátis gradum súmere possunt ac debent.
Verum enimvéro Ecclésia, in Concílio collécta, suam consideratiónem summópere inténdit – prætérquam in semetípsam, atque in necessitúdinem, qua cum Deo coniúngitur – in hóminem étiam, in hóminem, sícuti reápse hoc témpore se conspiciéndum præbet: hóminem, dícimus, qui vivit; hóminem, qui sibimetípsi uni provehéndo déditus est; hóminem, qui non modo sese dignum exístimat, ad quem unum, véluti ad quoddam centrum, omne stúdium conferátur, sed étiam affirmáre non verétur, se esse cuiúsvis rei princípium atque ratiónem. Totus homo phænoménicus, suis innúmeris ánimi habítibus indútus, quibus in conspéctum venit, se Concílii Pátribus obiécit, qui et ipsi hómines, immo omnes Pastóres atque fratres sunt, inténta cura atque amánti caritáte prǽditi: homo, qui suas luctuósas fortúnas animóse conquéritur; homo, qui et prætérito et nostro hoc témpore álios infra se pósitos exístimat, ideóque semper fluxus atque fucátus, sui cúpidus et ferox est; homo sibi dísplicens, qui risus edit et lácrimas fundit; homo ad ómnia versátilis, ad quáslibet partes agéndas fácilis; homo in unam sciéntiæ pervestigatiónem ácriter inténtus; homo, qui uti talis cógitat, amat, in labóribus desúdat, semper ad áliquid ánimum advértit; homo, qui sacra quadam cum religióne est considerándus, ob suæ infántiæ innocéntiam, ob suæ inópiæ arcánum, ob pietátem, quam suæ ægritúdines movent; homo hinc sui ipsíus tantum studiósus, hinc societáti favens; homo simul laudátor témporis acti, simul pósterum tempus præstólans, illúdque felícius quam prætéritum sómnians; homo ex áltera parte crimínibus obnóxius, ex áltera sanctis móribus ornátus; et deínde deínceps. Humanitátis illud láicum atque profánum stúdium, immáni qua est magnitúdine, tandem aliquándo pródiit, idémque ad certámen, ut ita dicámus, Concílium lacessívit. Relígio, id est cultus Dei, qui homo fíeri vóluit, atque relígio – talis enim est æstimánda – id est cultus hóminis, qui fíeri vult Deus, inter se congréssæ sunt. Quid tamen áccidit? Certámen, proélium, anáthema? Id sane habéri potúerat, sed plane non áccidit. Vetus illa de bono Samaritáno narrátio exémplum fuit atque norma, ad quam Concílii nostri spirituális rátio dirécta est. Etenim, imménsus quidam erga hómines amor Concílium pénitus pervásit. Perspéctæ et íterum considerátæ hóminum necessitátes, quæ eo molestióres fiunt, quo magis huius terræ fílius crescit, totum nostræ huius Sýnodi stúdium detinuérunt. Hanc saltem laudem Concílio tribúite, vos, nostra hac ætáte cultóres humanitátis, qui veritátes rerum natúram transcendéntes renúitis, iidémque novum nostrum humanitátis stúdium agnóscite: nam nos étiam, immo nos præ céteris, hóminis sumus cultóres.
Quæ cum ita sint, faténdum revéra est, cathólicam religiónem et humánam vitam inter se amíco foédere iungi, et utrámque simul conspiráre ad unum quoddam humánum bonum: religiónem scílicet cathólicam pro humáno génere esse, humaníque géneris esse quodámmodo vitam.
Quodsi omnes, qui hic præséntes adéstis, memínimus in vultu cuiúsvis hóminis, máxime si lácrimis ac dolóribus efféctus est translúcidus, agnoscéndum esse vultum Christi, Fílii hóminis; ac si in vultu Christi agnoscéndus est vultus Patris cæléstis, secúndum illud: Qui videt me, videt et Patrem, modus noster res humánas æstimándi mutátur in Christianísmum, qui in Deum ut in médium totus dirígitur; ita ut rem hoc étiam modo enuntiáre possímus: scílicet opus es­se cognóscere hóminem, ut cognoscátur Deus.
Amáre hóminem, dícimus, non ut instruméntum, sed ut primum véluti finem, quo ad suprémum finem, humánas res transcendéntem, perveniámus.

Responsorium Cf. Phil 4, 8

R/. Quæcúmque sunt vera, pudíca, iusta, casta, amabília, bonæ famæ, *hæc cogitáte (T.P. allelúia).

V/. Si qua virtus et si qua laus, *hæc cogitáte (T.P. allelúia).

Oratio

Deus, qui Ecclésiam tuam regéndam beáto Paulo papæ commisísti, strénuo Fílii tui Evangélii apóstolo, præsta, quǽsumus, ut, ab eius institútis illumináti, ad civílem amóris cultum in mundum dilatándum tibi collaboráre valeámus. Per Dóminum.

 

IN MARTYROLOGIUM ROMANUM, die 29 maii, primo loco:

Sancti Pauli papæ Sexti, qui, hac die presbyterátu auctus est, dein Archiepíscopus Mediolanénsis, tandem Sedi Románæ eléctus, Concílium Œcuménicum Vaticánum Secúndum diligénter ac felíciter pértulit, renovationémque vitæ Ecclésiæ, sacræ præsértim Liturgíæ, promóvit, œcuménicum diálogum atque Evangélii núntium homínibus huius ætátis curávit, donec die sexto augústi in pace Dómini obdormívit.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s