Responsum ad dubia de Calendario liturgico exarando pro anno 2022

culto-divino-membrete

RESPONSUM AD DUBIA
DE CALENDARIO LITURGICO EXARANDO
PRO ANNO 2022

Redactores nonnulli «Ordinis Missæ celebrandæ et Officii Divini persolvendi» dubia proposuerunt de Calendario liturgico pro venturo anno 2022 exarando, cum sollemnitas quaedam die sabbati aut feria secunda occurrit.

Attento numero 60 «Normarum universalium de anno liturgico et de Calendario», infrascriptarum celebrationum ordo sequenti modo erit disponendus:

a) Sollemnitas Sanctæ Dei Genetricis Mariæ, die 1 ianuarii, sabbato.
Dominica II Post Nativitatem, die 2 ianuarii.

– Die 1 ianuarii II Vesperæ et Missa vespertina sollemnitatis Sanctæ Dei Genetricis Mariæ celebrentur.

b) Sollemnitas S. Ioseph Sponsi Beatæ Mariæ Virginis, die 19 martii, sabbato.
Dominica III in Quadragesima, die 20 martii.

– Die 19 martii I Vesperæ et Missa vespertina Dominicæ III in Quadragesima celebrentur.

c) Sollemnitas Nativitatis S. Ioannis Baptistæ et sollemnitas Sacratissimi Cordis Iesu, eadem die 24 iunii coincidentes.

– Die 24 iunii, feria VI: sollemnitas Sacratissimi Cordis Iesu celebretur.
Sollemnitas Nativitatis S. Ioannis Baptistae ad diem 23 iunni, feriam V, transferatur, II Vesperæ omittantur. I Vesperæ sollemnitatis Sacratissimi Cordis Iesu celebrentur.

Ubi vero S. Ioannes Baptista patronus sit nationis vel dioecesis vel civitatis aut communitatis religiosæ, sollemnitas Nativitatis S. Ioannis Baptistæ die 24 iunii, feria VI, celebretur; sollemnitas autem Sacratissimi Cordis Iesu ad diem 23 iunii, feriam V transferatur, usque ad horam Nonam inclusive.

d) Dominica XX Temporis «per annum», die 14 augusti.
Sollemnitas Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis, die 15 augusti, feria II.

– Die 14 augusti I Vesperæ et Missa vespertina sollemnitatis Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis celebrentur.

Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 11 mensis maii 2020.

sarah_firmaRobertus Card. Sarah
Præfectus

roche-firma
✠ Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis

Deja una respuesta

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Salir /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Salir /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Salir /  Cambiar )

Conectando a %s